Quotation |
Fuit autem temporibus Adeodati beatissimi papae et successorum eius Doni, Agathoni, Leoni,
Benedicti et Iohannis usque ad Sergium papam, necnon et Constantini, filii Constantii superioris regis,
et Iustiniani, filii Constantini, imperatoribus.
Huius Adeodati papae et Constantini imp. temporibus gens Sarracenorum, quae iam Alexandria et
Aegyptum pervaserat, audita morte Constanti imp., subito cum multis navibus venientes, Siciliam
invadunt, Syracusas ingrediuntur multamque stragem faciunt populorum, vix paucis evadentibus,
qui per munitissima castra et iuga confugerant montium, auferentes quoque praedam nimiam et
omne illud quod.
Constans augustus a Roma abstulerat ornatum in aere et diversis speciebus; sicque Alexandriam
reversi sunt. |