Stelle Si enim bos fortis aratrum linguae...; (Registrum epistularum (Gregorius I Magnus) (601 - 700), Lib. 8 Epist 29 (linea 20)) [958]

Basic Information
Keywords
ID 958
Text Registrum epistularum (Gregorius I Magnus) (601 - 700) Gregory the Great
Quotation Si enim bos fortis aratrum linguae in terra cordis audientium non traxisset, tanta fidelium seges minime surrexisset. Sed quoniam in bonis quae agitis scio quod et aliis congaudetis, uestrae uobis gratiae uicem reddo et non dissimilia nuntio, quia, dum gens anglorum in mundi angulo posita in cultu lignorum ac lapidum perfida nuncusque remaneret, ex uestrae mihi orationis adiutorio placuit ut ad eam monasterii mei monachum in praedicatione transmittere deo auctore debuissem. Qui data a me licentia a germaniarum episcopis episcopus factus cum eorum quoque solaciis ad praedictam gentem in finem mundi perductus est, et iam nunc de eius salute et opere ad nos scripta peruenerunt, quia tantis miraculis uel ipse uel hi qui cum eo transmissi sunt in gente eadem coruscant, ut apostolorum uirtutes in signis quae exhibent imitari uideantur.
Translation
Quotation source Lib. 8 Epist 29 (linea 20)
Associated use case(s)
Comment