Stelle Gregorius augustino episcopo anglo...; (Registrum epistularum (Gregorius I Magnus) (601 - 700), Lib. 11 Epist. 36 (linea 7)) [959]

Basic Information
Keywords
ID 959
Text Registrum epistularum (Gregorius I Magnus) (601 - 700) Gregory the Great
Quotation Gregorius augustino episcopo anglorum gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis, quia granum frumenti mortuum est cadens in terra, ne solum regnaret in caelo, cuius morte uiuimus, cuius infirmitate roboramur, cuius passione a passione eripimur, cuius amore in brittannia fratres quaerimus, quos ignoramus, cuius munere, quos nescientes quaerebamus, inuenimus. Quis autem narrare sufficiat, quanta hic laetitia in omnium corde fidelium fuerit exorta, quod gens anglorum operante omnipotentis dei gratia et tua fraternitate laborante expulsis errorum tenebris sanctae fidei luce perfusa est, quod mente integerrima iam calcat idola, quibus prius uesano timore subiacebat, quod omnipotenti deo puro corde substernitur, quod a praui operis lapsibus sanctae praedicationis regulis ligatur, quod praeceptis diuinis animo subiacet et intellectu subleuatur, quod usque ad terram se in oratione humiliat, ne mente iaceat in terra.
Translation
Quotation source Lib. 11 Epist. 36 (linea 7)
Associated use case(s)
Comment