Quotation |
hi ergo, qui cum Frithigerno occiduas petierant regiones, ab Occidente lingua patria Guisegothi id est occidentales Gothi sunt appellati, hi vero qui cum Athalarico in proprias sedes remanserant, Ostrogothe id est orientales Gothi sunt dicti.
ea tempestate gens Hunnorum diu inaccessis seclusa montibus repentina rabie percita exarsit in
Gothos eosque conturbatos ab antiquis sedibus expulit. nam hos, ut refert antiquitas, ita extitisse comperimus. Filimer rex Gothorum Gadarici magni filius,
qui post egressum Scantiae insulae iam quinto loco tenens principatum Getarum, qui et terras
Scithicas cum sua gente introiit, reperit in populo suo quasdam magas mulieres, quas Gothico
sermone Alirumnas dicuntur, easque habens suspectus de medio sui proturbat longeque ab exercitu
suo fugatas in solitudine coegit errare. |