Quotation |
Nunc autem ea quae noviter cunctarum rerum Redemptor per eundem sanctissimum virum
Germanum est operari dignatus, auxiliante Domino et meritis eiusdem precipui confessoris Christi iuvantibus, iubente Ebroino, divina largiente gratia antistite rectoreque huius monasterii pio, conamur
scribere, et quae non solum iam in christianorum, verum etiam in paganorum et maxime
Normannorum vulgata sunt populo, licet incompto atque inerudito, tamen veraci sermone
conscriptionis stilo placuit tradere et tam presentibus quam futuris populis quae veraciter gesta sunt
relegenda relinquere.
2. Igitur anno incarnationis domini nostri Iesu Christi 845, regis autem precellentissimi Karoli sexto,
cum regnum Francorum post obitum Ludowici imperatoris varias divisum esset in partes, et cum peccata populi crescerent ac multiplicarentur in terra, et sanguis sanguinem tangeret, clamorque pauperum ac viduarum orphanorumque atque pupillorum, qui iniuste et absque misericordia ab iniquis seu perversis hominibus seque potentioribus, sive qui eos defendere debebant, opprimebantur, ad caelos usque conscenderet et ad aures nostri Conditoris atque Redemptoris veniret, qui per prophetam suum loquitur, dicens: Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei; universusque religiosorum ordo iam penitus in aecclesia confunderetur atque a bonitatis et sanctitatis studio permutaretur, regum videlicet, episcoporum, monachorum, canonicorum seu laicorum, omnesque prope a iustitiae via equitatisque tramite exorbitarent et per abrupta carnalium desideriorum
precipites et absque iugo Christi incederent, innumeraque peccatorum genera, si dici fas est,
christiano redundarent in populo, cum opera christianitatis pietatisque deessent, paucique ex tanta populi multitudine adforent, qui ad pium ac misericordem Deum, neminem volentem perire, saltem post perpetrata, tot tantaque reverti cuperent mala atque, ut dignum erat, ex reatus sui peccamine veram agere penitudinem, Deo permittente flagitiisque exigentibus actum est nostris, ut exterae nationes e propriis egrederentur sedibus suamque, qua nati et educati fuerant, relinquerent patriam,
videlicet gens Danorum, id est copiosus exercitus Normannorum, superbo tumentique corde cum
valido navium apparatu christianorum fines contingerent atque intrarent; quod retroactis temporibus, quando misericors Deus illius precepta servante suo fuit cum populo, nequaquam factum audivimus, sed neque relegimus. Cognovimus etiam Israheliticum populum propter peccata sua crebrius afflictum atque in Babyloniam vel Egyptum, longissimas a suis finibus regiones, ductum in manusque inimicorum suorum sepius traditum, sed tamen a pio ac clementissimo Deo ad ipsum in tribulatione clamantem non omnimodis derelictum. |