Keywords |
|
ID |
1011 |
Text |
Historia Langobardorum (790 - 799) Paul the Deacon |
Quotation |
Pemmo vero cum multos inimicorum prostravisset, metuens ne aliquem suorum amplius in bello perderet, cum eisdem Sclavis in eodem loco pacis concordiam iniit; atque ex illo iam tempore magis ac magis coeperunt Sclavi Foroiulanorum arma formidare.
46. Eo tempore gens Sarracenorum in loco qui Septem dicitur ex Africa transfretantes, universam Spaniam invaserunt. Deinde post decem annos cum uxoribus et parvulis venientes, Aquitaniam Galliae provinciam quasi habitaturi ingressi sunt. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. VI, Cap. 45-46 (p. 233) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|