Stelle Nam venerandus iste vir - ut ad su...; (Liber de episcopis Mettensibus (766 - 791), (p. 264)) [1022]

Basic Information
Keywords
ID 1022
Text Liber de episcopis Mettensibus (766 - 791) Paul the Deacon
Quotation Nam venerandus iste vir - ut ad superiora redeam - iuventutis suae tempore ex legittimi matrimonii copula duos filios procreavit, id est Anschisum et Chlodulfum; cuius Anschisi nomen ab Anchise patre Aeneae, qui a Troia in Italiam olim venerat, creditur esse deductum. Nam gens Francorum, sicut a veteribus est traditum, a Troiana prosapia trahit exordium. Cum igitur hos duos, de quibus praemisimus, venerabilis Arnulfus filios haberet, quoniam erat misericors et ad pietatis opera semper intentus, utrisque filiis suis coepit suadere, ut ei assensum praeberent, quatinus omnes suas facultates ad usus pauperum dispertiret.
Translation
Quotation source (p. 264)
Associated use case(s)
Comment