Quotation |
Et nunc murmurabant contra Dominum - et in hoc figuram gerebant illius gentis murmurantis contra Dominum - quia suscepit gentes. Unde Glossa dicit: "Manifestum est, Iudaeos semper odisse populum gentium, vel non intellexisse salutem; unde et adversus Petrum dicitur: Quare introisti ad viros praeputium habentes"? Actuum undecimo.
- Propter quod intelligendum, quod, sicut praetactum est, per ingressum Christi in domum Zachaei,
principis publicanorum, intelligitur eius ingressus in Ecclesiam gentium, a qua libenter susceptus est. |