Quotation |
Secundo quantum ad Christi suscipientem acceptationem subdit: Ait autem Iesus ad
eum: Quia hodie salus domui huic facta est, per divinae gratiae collationem, quae data est ad Christi praesentiam, per quam dedicatur et sanctificatur Ecclesia; Glossa: "Salus, quae olim Iudaeorum
domum implebat, hodie populo gentium illuxit", secundum illud Isaiae quadragesimo nono: "Parum
est, ut sis servus meus ad faeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae". |