Stelle defecerat enim princeps de iuda et...; (Commentarii in Ezechielem (410 - 414), Lib. 5, Cap. 17 (lin. 1226)) [1706]

Basic Information
Keywords
ID 1706
Text Commentarii in Ezechielem (410 - 414) Jerome
Quotation defecerat enim princeps de iuda et dux de israel, donec ueniret cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium. iste erupit in germen et fecit fructum, et cedros omnes sua sublimitate superauit, ita ut habitent sub eo omnes uolucres caeli, et cuncta uolatilia illius protegantur umbraculo - de quo dicit abacuc: cornua in manibus eius: ibi abscondita est fortitudo eius, et qui congregare desiderat quasi gallina pullos sub alas suas -, ut omnia regionis ligna cognoscant quod ipse sit dominus; τροπικῶς de credentibus loquens: iste qui israel quondam sublime lignum humiliauit et exaltauit humilem gentium populum, qui exsiccauit lignum uiride iudaeorum florens et germinans in lege et prophetis, et frondere fecit lignum aridum nationum, ut, quod semper locutus est, opere compleret; hoc idem significant et simeonis in euangelio uerba dicentis: ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum, et granum sinapis quod, cum minimum sit omnibus seminibus, postquam creuerit auium habitaculum est.
Translation
Quotation source Lib. 5, Cap. 17 (lin. 1226)
Associated use case(s)
Comment