Stelle rursumque exprobrat eis, quare ins...; (Commentarii in Ezechielem (410 - 414), Lib. 8, Cap. 25 (lin. 134)) [1707]

Basic Information
Keywords
ID 1707
Text Commentarii in Ezechielem (410 - 414) Jerome
Quotation rursumque exprobrat eis, quare insultauerint nimio cordis affectu ruinis populi dei, et terram israel putauerint omnino desertam, pro quo mereantur manum ulciscentis dei, ut, qui excesserant modum exsultationis et gaudii super ruina domus iudae, nequaquam tradantur filiis orientis, sed sint in direptionem cunctarum gentium, et interficiantur de populis, et pereant, et conterantur, et nequaquam de stirpe abraham sed de cunctis nationibus esse credendi sint, et tunc malorum cognoscant magnitudine et contritione sua et interfectione populi, quod ipse sit dominus. quod generaliter de ecclesia intelleximus, super uno quoque sanctorum intellegi potest, ad quorum ruinam gaudent saeculi homines, et aduersariae potestates, si multi temporis perdiderint pudicitiam, dum mali consolationem suorum scelerum putant, si plures habeant consortes criminum atque supplicii; et hoc nemo facit, nisi fuerit filius ammon, hoc est filius populi, qui in declinatione generatus est.
Translation
Quotation source Lib. 8, Cap. 25 (lin. 134)
Associated use case(s)
Comment