Stelle 'peribunt quoque in aegypto aeth...; (Commentarii in Ezechielem (410 - 414), Lib. 9, Cap. 30 (lin. 1250)) [1708]

Basic Information
Keywords
ID 1708
Text Commentarii in Ezechielem (410 - 414) Jerome
Quotation 'peribunt quoque in aegypto aethiopes libyes, et lydi - siue, iuxta septuaginta, persae, cretenses et lydi et libyes - et chub, id est arabes, et omne reliquum uulgus - quos hybridas atque mixticios septuaginta transtulerunt -', quos omnes, pro diuersitate uitiorum et interpretatione nominum quae in uisione tyri posuimus, diuersas possumus intellegere nationes - unde et apostolus: uos, inquit, gentes in carne, qui dicimini praeputium: numquam enim dixisset in carne gentes nisi essent aliae spiritu; et in alio loco: uidete israel secundum carnem -; unde magnopere prouidendum est ne corde reuertamur in aegyptum de qua semel exiuimus, et inter ceteras gentes inueniamur, et pereamus gladio - de quo in consequentibus dicitur: iuuenes heliopoleos et bubasti gladio cadent -, maxime cum iungatur: et filii terrae foederis (siue testamenti mei) simul mucrone ferientur - de quibus scriptum est: uae qui descendunt in aegyptum ad auxilium, in equis et curribus confidentes -; sin autem ceterarum gentium homines trucidantur in aegypto, quanto magis filii foederis et testamenti dei qui, contemnentes angelorum panem, aegypti peponum et cepae et alliorum et cucumum recordati sunt!
Translation
Quotation source Lib. 9, Cap. 30 (lin. 1250)
Associated use case(s)
Comment