Quotation |
propterea haec dicit dominus deus: pro eo quod sublimata est in altitudinem, et dedit summitatem
suam uirentem atque condensam (siue in medio nubium) - eleuatum est cor eius in altitudine sua -,
tradidi eam (siue eum) in manu fortissimi (siue principis) gentium; faciens faciet ei (siue et faciet
perditionem eius): iuxta impietatem eius eieci eam.
et succident illam alieni; et crudelissimi nationum (siue pestilentes gentium); et proicient eam super
montes, et in cunctis conuallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in uniuersis rupibus
(siue campis) terrae, et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae, et relinquent eam.
in ruina eius habitauerunt (siue requieuerunt) omnia uolatilia caeli, et in ramis eius fuerunt uniuersae
bestiae regionis. |