Quotation |
-, cum deducerem, inquit, eam ad infernum - iuxta litteram, arbor ad inferos deduci non potest - cum
aliis qui in lacum, id est ad inferos, descendebant; et consolata sunt in terra infima, in corde uidelicet
terrae, omnia ligna uoluptatis (siue deliciarum, quod hebraice appellatur 'eden' ut nemorosos saltus
siluas que significet), egregia atque praeclara, quae fuerunt in libano et irrigabantur aquis.
nam et ipsae arbores cum ea, hoc est cum assyrio, descendent ad infernum ad interfectos (siue
uulneratos) gladio - ligna gladiis non uulnerantur sed caeduntur, nec descendunt ad infernum -, et
brachium, inquit, (siue semen, quoniam apud hebraeos sermo 'zara' utrumque significat), requiescit in
umbraculo eius in medio nationum, nequaquam siluarum sed gentium.
ad extremum fit apostropha ad ipsum assyrium siue ad pharaonem: cui assimilatus es, o inclyte atque
sublimis inter ligna uoluptatis? |