Quotation |
propterea loquitur dominus conculcatis montibus et desolatis, et non solum montibus, sed et
inferioribus ac per singulos gradus in terra iudaea, hoc est in monte ecclesiae, constitutis - de qua
scriptum est: non potest ciuitas abscondi super montem posita -, et collibus atque torrentibus, quorum
hieme persecutionum et tempestate pressurae augetur fides, uallibus quoque his qui in humilitate
depressi sunt, et desertis ecclesiis, et parietinis, atque in toto orbe ecclesiarum conciliabulis derelictis -
qualis sub diocletiano et maximiano in toto orbe persecutio fuit, per quam proscriptae sunt ecclesiae
atque uastatae, quando subsannauerunt ecclesiam omnes gentilium et haereticorum gentes per
circuitum -: quod igne zeli furoris sui locutus sit; et proprie aduersum idumaeam quae terrenis
operibus uolebat omnes, deposita imagine caelestis, portare imaginem terreni: illi enim dederunt
terram dei sibi in hereditatem, et ex toto corde atque ex animo ecclesiam domini persecuti sunt et
eiecerunt eam de sedibus suis et uastauerunt.
sed quid profuit nationibus, quid iuuit haereticorum gentes insultasse terrae domini, cum dominus
loquatur ad eam, et montibus illius collibus que ac iugis siue nemorosis locis, quae amoenitate
uirebant paradisi, et collibus, de quibus supra diximus, in zelo et in furore suo locutus sit, et pro
opprobrio gentium leuet manum suam contra aduersarios qui ecclesiam persecuti sunt, ut portent
confusionem et ignominiam suam?: tunc, persecutoribus interfectis et pace ecclesiae reddita, montes
israel, apostoli uidelicet et apostolici uiri, germinabunt arbores suas et extendent ramos, uuasque
afferent calcandas in prelo domini, de quibus musta funduntur quae inebrient credentium populos, et
exprimitur uinum quod laetificat cor hominis, ut omnis fructus montium, de quibus conficitur panis
de caelo descendens, comedatur a populo dei israel. |