Stelle montes in circuitu eius, et dominu...; (Commentarii in Ezechielem (410 - 414), Lib. 11, Cap. 38 (lin. 1530)) [1712]

Basic Information
Keywords
ID 1712
Text Commentarii in Ezechielem (410 - 414) Jerome
Quotation montes in circuitu eius, et dominus in circuitu populi sui -. porro quod in exercitu gog siue magog qui, iuxta septuaginta, symmachum et theodotionem, princeps est ros, mosoch et thubal, primam gentem 'ros' aquila interpretatur 'caput', quem et nos secuti sumus - ut sit sensus: principem capitis mosoch et thubal; et reuera nec in genesi, nec in alio scripturae loco, nec in iosepho quidem qui omnium hebraicarum gentium in primo antiquitatum libro exponit nomina, hanc gentem potuimus inuenire, ex quo manifestum est 'ros' non 'gentem' significare sed 'caput'; illud quoque breuiter annotandum, quod in hiezechiel gog princeps terrae magog esse dicatur, apocalypsis uero et gog et magog nationes esse commemoret quae egrediantur de quattuor angulis terrae, et quomodo a iacob qui postea appellatus est israel omnis populus hebraeorum israel sortitus est nomen, et ab aram syria, a mesraim aegyptus, quorum in genesi scripta sunt nomina, sic et a principe gog omnes qui ei subditi sunt magog appellantur -; 'mosoch' autem interpretatur 'amentia', et 'thubal' 'tota' uel 'omnia': 'princeps' igitur et 'caput superbientis amentiae et omnium malorum' - iuxta illud quod scriptum est: mundus in maligno positus est -, 'gog' et 'magog' appellantur - quae gentes, inimicae aduersariaeque sanctorum, egrediuntur ab angulis terrae, rectam lineam relinquentes et dispositionem castrorum dei quae narratur in numeris, et illud testimonium nescientes: multi de oriente et occidente et septemtrione et meridie uenient, et discumbent cum abraham, isaac et iacob in regno dei (...).
Translation
Quotation source Lib. 11, Cap. 38 (lin. 1530)
Associated use case(s)
Comment