Quotation |
Interrogemus itaque illos quas gentes in hereditatem et quos in possessionem terminos terrae dauid
beatus acceperit, quando ita regnauerit ut ei totus subiceretur orbis, quando imperio eius ultimi
terrarum fines accesserint.
Si responderint: quando accepit hereditatem gentium et quarum sibi armis regna subiecit - id est
uicinarum proximarumque - nationum, terminos autem terrae dici fines iudaeae regionis multis locis scripturae diuinae testimonio comprobari, interrogemus illos, hoc, quod ait postula et dabo tibi gentes
usque terrae, ac subiungitur, reges eos in uirga ferrea usque confringes eos, in communi putent, - id
est ad utrumque referendum, ut sit et de gentibus et de terminis iudae terrae dictum, - aut de solis
iudaeae terminis?
dicens enim et possessionem tuam terminos terrae, statim iunxit: reges eos in uirga ferrea usque eos. |