Stelle Haud enim miseros fruendae luci, s...; (Tractatus prophetarum Osee, Iohel et Amos (404 - 454), In Osee, Lib. 2, Cap. 8 (lin. 132)) [1747]

Basic Information
Keywords
ID 1747
Text Tractatus prophetarum Osee, Iohel et Amos (404 - 454) Julian of Aeclanum
Quotation Haud enim miseros fruendae luci, sed ferendo seruauere despectui; et ideo ait, factus est israhel in nationibus quasi uas immundum, quod interpretes alii matulam transtulerunt. Numquam, inquit, honesto israhel delegatus officio est, ut, post libertatis et dominationis insignia, saltem inter seruos liberaliter censeretur, sed quasi uas ad naturae requisita compositum, ita contumeliarum sordibus implebatur; et bene commemoratu nationum condicionem cumulauit iniuriae dicendo, factus est israhel in nationibus quasi uas immundum, ac si diceret: heu, heu! quam flebilis fuit et quam magna conuersio, ut ille populus, qui solus magisterio sacrae legis inter munda didicerat immundaque discernere, qui ideo segregatus a cunctis gentibus agitauerat, ne eum contagio ulla pollueret, nunc earum quoque iudicio gentium comprobatur immundus, quae, a primis uitae annis usque ad postrema uiuendi, squalore flagitiorum omnium sorduerunt.
Translation
Quotation source In Osee, Lib. 2, Cap. 8 (lin. 132)
Associated use case(s)
Comment