Quotation |
Cum ergo et prophetis esset propositum scelera populi sub lege degentis arguere, et beatus amos
decem praecipue tribubus quae israhel appellantur insisteret, dispensatorie tamen ac multiplicis
ratione consilii deus noster aliarum quoque gentium intulit mentionem, quas aequi iudicii ratione
dispungat sicut et iudaeorum populum, ex eo sibi plurimum contra uitae merita, quod discreti ab reliquis agerent, arrogantem.
Cum enim audiunt etiam uicinas gentes ad examen haud segnius quam suas tribus uocari, intellegant
profecto, et omnium nationum unum esse conditorem deum, et uniuersos sub unius prouidentia
gubernatuque consistere! in eo ergo ipso quod israhelitarum dolor de uicinis gentibus uindicatur,
superbia eorum una deprimitur, ut sentiant demum, quoniam non sit tantum iudaeorum deus, sed
etiam gentium, quandoquidem nullius populi studia debitis uel consolationis uel ultionis pretiis
exuantur. |