Quotation |
Cessantibus enim bellis in toto orbe terrarum, christus pax nostra oboritur.
Quod ut ueraciter agnoscatis, ueteres, si placet, singularum gentium reuoluentes perscrutate historias,
et inuenietis usque ad uigesimum octauum annum caesaris augusti, cuius quadragesimo primo anno
christus natus est in iudaea, in toto orbe terrarum fuisse discordiam, et singula nationes contra uicinas
gentes arsisse studio proeliandi, ita ut caederent et caederentur.
Orto autem domino saluatore, quando sub praeside syriae cyrino prima est in orbe terrarum facta
descriptio, et euangelicae doctrinae pax romani imperii praeparata, tunc omnia bella cessauerunt et
nequaquam per oppida et per uicos excitabantur ad proelia, sed ad agrorum cultum, militibus tantum
legionibus queromanis contra barbaras nationes bellandi studio delegato: quando completus est
angelorum ille concentus: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. |