Stelle Regnum autem quartum, quod perspic...; (De comprobatione sextae aetatis libri tres (670 - 690), Lib. 1, Cap. 21 (lin. 36)) [1750]

Basic Information
Keywords
ID 1750
Text De comprobatione sextae aetatis libri tres (670 - 690) Julian of Toledo
Quotation Regnum autem quartum, quod perspicue pertinet ad romanos, ferreum est, quod comminuit et domat omnia, sed pedes eius et digiti ex parte ferrei, ex parte sunt fictiles; quod hoc tempore manifestissime comprobatur. Sicut enim in principio nihil romano imperio fortius et durius fuit, ita in fine rerum nihil imbecillius, quando et in bellis ciuilibus et aduersum diuersas nationes aliarum gentium barbararum uidetur indigere auxilio'. Videte iam quid propheta iste sequatur: in fine autem horum omnium regnorum, auri, argenti, aeris, et ferri, suscitabit, inquit, deus coeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius populo alteri non tradetur.
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 21 (lin. 36)
Associated use case(s)
Comment