Stelle Suberant etiam et aliae causae ad ...; (Annalium Fuldensium pars prima (714 - 829), (p. 42, lin. 25)) [1815]

Basic Information
Keywords
ID 1815
Text Annalium Fuldensium pars prima (714 - 829) Anonymous - Annals
Quotation Suberant etiam et aliae causae ad se ipsum specialiter aspicientes, possessiones videlicet ab avita vel paterna proprietate iure hereditario sibi derelictae, quas oportuit ab iniquis pervasoribus iusta repetitione legitimo domino restitui. Igitur in loco, qui appellatur Mimida, super amnem, quem Cornelius Tacitus scriptor rerum a Romanis in ea gente gestarum Visurgim, moderni vero Wisuraha vocant, habito generali conventu tam causas populi ad se perlatas iusto absolvit examine quam ad se pertinentes possessiones iuridicorum gentis decreto recepit. Inde transiens per Angros, Harudos, Suabos et Hohsingos et per mansiones singulas, prout se praebuit oportunitas, causas populi diiudicans Thuringiam ingreditur. Ubi apud Erpfesfurt habito conventu decrevit inter alia, ut nullus praefectus in sua praefectura aut quaestionarius infra quaesturam suam alicuius causam advocati nomine susciperet agendam, in alienis vero praefecturis vel quaesturis singuli pro sua voluntate aliorum causis agendis haberent facultatem.
Translation
Quotation source (p. 42, lin. 25)
Associated use case(s)
Comment