Quotation |
Sed adhunc usque ceruicem uincula dominus excitauit, cum ad euersionem superbae gentis
hostilem misit exercitum, non solum Iudaeorum sed et omnium qui humilitatem christianae fidei
suscipere respuerunt.
Superbiam dominus sternit iuxta hoc quod canit psalmista de sanctis: Et gladii ancipites in manibus eorum ad faciendam uindictam in nationibus, increpationes in populis, ad alligandos reges eorum in
compedibus, et nobiles eorum in uinculis ferreis; ferreis uidelicet quia aeternis, quibus semel tenti
numquam possint absolui. |