Stelle Subiunxit tribus, in quibus erat i...; (Expositio psalmorum (540 - 548), Psalm. 121 (lin. 107)) [1904]

Basic Information
Keywords
ID 1904
Text Expositio psalmorum (540 - 548) Cassiodorus
Quotation Subiunxit tribus, in quibus erat israeliticus populus distributus; sic enim illi genti ad numerum filiorum iacob duodecim tribus fuerunt, sicut romano populo triginta quinque curiae. In istis ergo tribubus significat sanctos, qui dominum saluatorem deum esse confessi sunt; nam ut ab infidelibus tribus istas fidelium segregaret, addidit, tribus domini, quae utique ipsius esse non poterant, nisi ei pura mente credidissent. Alias enim tribus constat fuisse diaboli, quae a christo maluerunt impia uoluntate separari; quibus ipse in euangelio dixit: vos a patre diabolo estis.
Translation
Quotation source Psalm. 121 (lin. 107)
Associated use case(s)
Comment