Quotation |
De episcopis autem ab eisdem temere et inreverenter non solum absque vestri pontificatus nocitia, verum etiam absque ullius synodici conventus examine atque consensu eiectis, id est de Salacone Dolense, adhuc quidem licet expulso superstite, cui loco se iactitant sedem metropolim contra fas habere, praedicto quidem fratre expulso atque duobus in ipsa sede nuncupative subrogatis absque metropolite scientia vel consensu, Susanno etiam Venetense adhuc superstite alioque suae sedi indebite substituto frequens ad sanctam Romanam ecclesiam processit mentio, cum adhuc ipsi
exules demorentur, licet quosdam idem dux Brittannicus infra praesentis anni spatium, vestrae
auctoritatis institutis praemonitus, quos non solummodo sue gentis et linguae esse noverat,
absque synodi praesentia, sine ullo reconciliationis vel restitutionis ordine, verbo suo solummodo
restituerit et, quomodo qualiterque placuerit, sedes amissas recipere, non ecclesiastica determinatione,
sed barbarica deliberatione, permiserit. Interea, ut more praecessorum suorum idem auctor Britonum fidentissimo filio vestro, domno et seniori nostro regi Carolo, in cunctis obtemperet seque omni humiliatione debita colla summittat annuosque census persolvat, quia isdem specialis filius vester diverso unde secus Nortmannorum aliorumve agitatur incommodo, vestris suasionibus et, ut expedit, redargutionibus, quaesumus, decernite. Qui, si contra hortamenta salubria praecellentiae vestrae demum aspirare nititur, gladio sancti apostolatus vestri se percellendum debito cognoscat libramine. |