Quotation |
Unde fiducialiter freti exsistimus, quod si vestra a Deo protecta regalis excellentia erga eius sanctam
catholicam et apostolicam Romanam ecclesiam et nos, ut concoepit, usque in fine in amore et
dilectione fideliter extiterit, non solum ea ab omni peccati macula abluens eripiet, sed etiam in hoc
mundo super omnes barbaras gentes, cum ea comitante, suffragiis suis victorias tribuat
inmensas, insuper et regnum caelorum sine fine.
Preterea directus a vestra clementissima precelsa regalis potentia fidelem familiarem vestrum, videlicet Angilbertum abbatem et ministrum capellae, qui pene ab ipsis infantiae rudimentis in palatio vestro enutritus est et in omnibus consiliis vestris receptus, et ideo, sicut a vobis in omni familiaritate recipitur, ideoque et a nobis reciperetur et condecenter honoraretur. Unde pro nimio amore, quod erga vestram mellifluam gerimus regalem excellentiam, sicut misistis,
cum nimio amore dulcedinis eximie eum suscipientes, prout voluit et qualiter voluit, cum magna
familiaritate nobis enarrante, aure placabile et mente benigna eum suscepimus, et quasi vestrae
corporalis excellentia nobis enarrante, nostrum ei poenitus credidimus consilium, ad profectum sanctae nostrae Romane ecclesiae et vestrae a Deo protecte regalis potentiae exaltatione. |