Quotation |
Nos vero hoc scientes anathematis sententiam in eum et in omnes sequaces eius, si contra urbem
Romam et ecclesiam Romanam aliquam rursus veniens contrarietatem vel molestiam aut
perturbationem inferre quolibet modo presumpserit, in ecclesia beati Pauli doctoris gentium
protulimus; et idcirco nullus vestrum eius iniquis operibus faveat, quin potius libere arguat, si
apostolicae sedis vultis semper fulciri auxilio.
Quapropter haec omnia, ut vestris suffraganeis episcopis cognita faciatis, incunctanter hortamur
sanctimoniam vestram, quatinus ipsi, qui membra corporis Christi existunt, vobiscum pariter pro
apostolicae [sedis] exaltatione studeant desudare. |