Quotation |
DILECTO FILIO MICHAHELI REGI UULGARORUM.
Quia vos omnipotens Deus dono gratuitae misericordiae suae gentemque vestram ad cognitionem sui nominis vocare dignatus est, meminisse debetis hoc, quod Dominus beato Petro apostolo dixit: "Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam."
Cui vos in primordio Christianitatis vestrae ad regendum commisistis eiusque successoribus ad obediendum; sed nescio qua ratione ab eius magisterio calliditate quorundam estis abducti, ita ut cum apostolo dicamus: "Quis vos fascinavit ei non obedire", cui dudum colla summisistis?
Aut illis credidistis, ut pace Grecorum loquamur, qui cotidie novis et variis disciplinis atque dogmatibus confunduntur? Sed queso, fili carissime, ad sanctae matris vestrae Romanae ecclesiae sinum, quae caput est
instituente Deo omnium ecclesiarum in toto orbe diffusarum, relictis superfluitatibus et seductionum
scandalis vos gentemque vestram amore mentis sine mora reducite, quia in tantum vos
affectione paterna diligimus, ut in visceribus Christi Iesu esse cupiamus.
Et ecce parati sumus, ut vos lucrifaciamus et, quicquid legatorum nostrorum offuscatione nuper offensum est, ad purum corrigere et omnia maturissime redintegrando curare et, si contigerit, non
solum compati et condolere vobiscum, sed etiam pro salute animarum vestrarum mori non
recusabimus, dicente Iohanne apostolo: "Quoniam Deus pro nobis animam suam posuit, et nos
debemus pro fratribus animam ponere." Vestrae tamen dilectioni convenit monitis paternis benigno amore semper prebere assensum et
ammonitionibus nostris accommodare auditum, quia ille, cui a Domino claves regni caelorum ligandi atque solvendi collate sunt, cotidie et indesinenter expandit brachia et vos revertentes ad se
gratulanter expectat, quatinus vos eterno pastori reddat compotes eternae beatitudinis, a quo accepit
ministerio sui apostolatus animas vestras redimere. |