Stelle Tempore Tyberii senioris augusti, q...; (Passio Sigismundi regis (750 - 850), p. 333) [225]

Basic Information
Keywords
ID 225
Text Passio Sigismundi regis (750 - 850) Anonymous - Hagiography
Quotation Tempore Tyberii senioris augusti, qui sicut reliquas regiones, ita Gallias, Ausoniam regebat, egressa est gens de insula, quam mare Oceanum cingit, cuius vocabulum est Scanadavia, qui ex vocabulo quoque regionis Scanadavii nuncupati sunt. Cumque alia regna vel regiones cum mulieribus et prolis suis penetrassent et ad Renum fluvium pervenissent, ibi a iussione Tyberii imperatoris detenti, burgus ultra Renum fluvium per multorum annorum spacia custodire coacti sunt, unde et Burgundofarones nuncupati sunt et usque hodie Burgundiones vocantur. Qui tempore Valentiniani imperatoris egressi de ipsis burgis, Gallias petierunt et more barbarico terras vel populos imperialibus dicionibus subiugatas invaserunt, regemque ex suo genere levato nomine Gunduico, Romanos Galliarum, quos ab ipsorum conspectibus fuga non celavit, gladiatorum manus interfecit; paucisque relictis suis dicionibus subiugatis, ipsique eorum dominationi contempti sunt.
Translation
Quotation source p. 333
Temporal Coverage 14 - 455
Associated use case(s)
Comment