Quotation |
Agnitis vero causis itineris, admodum obstupuit, dicens gentem illam beluinae ferocitatis immanitate
terram populumque suum devastasse, adeo ut etiam parentes suos e sepulchris protraheret, et collisis
capitibus dentes excuteret, ossaque eorum per publicum aggerem dispergeret; mirumque esse, quod
ipse vivus discerptus non fuisset ab eis, cum omnes anteriori tempore Christum illic annunciantes
mortis sententiam incurrissent, sed unus eorum crucis patibulo nuper affixus occubuisset.
At ille, Dei protectione et Romani principis respectu ac defensione Wortizlai ducis se munitum
protestatus, gratia Christi gentem illam aiebat initiatam, seque ad hoc venisse, ut incursionem
bellorum ab ea quae pacem Dei receperat, amoveret, ne novus grex inter ipsa fidei primordia turbatus
a recto tramite exorbitaret.
Dux autem Polizlaus respondit non ex facili sibi constare, ut expeditionem illam tanto tempore
propositam intermitteret, sed pro nichilo se deinceps ab omni populo suo habendum, si
Pomeranorum ducem tam graviter sibi obnoxium debito talione non repercuteret, seque Deo gratias
agere, quod servus Dei ab eis secessisset, quia eo praesente bello infensam sibi gentem obpetere
nequiret. |