Stelle Igitur Theodericus obses ducitur a...; (Chronicon universale (Ekkehardus Uraugiensis) (1100 - 1125), (p. 127, lin. 47)) [2410]

Basic Information
Keywords
ID 2410
Text Chronicon universale (Ekkehardus Uraugiensis) (1100 - 1125) Ekkehard of Aura
Quotation Igitur Theodericus obses ducitur ad urbem Constantinopolitanam, et quia parvulus elegans fuit, imperialem gratiam promeruit. Postquam ergo firma pax inter Romanos et Gothos facta est, videntes Gothi, sibi non sufficere quae ab imperatore acceperant, simulque solitam cupientes ostentare virtutem, coeperunt vicinas depredari gentes, primumque contra Satagos, qui interiorem Pannoniam possederant, arma moverunt. Quod ubi rex Hunorum Dinzich, filius Attilae, cognovit, collectis quos adhuc habebat, quamvis paucos, Pannoniam depredari coepit.
Translation
Quotation source (p. 127, lin. 47)
Associated use case(s)
Comment