Stelle Cuius animam, ut sanctus Gregorius...; (Chronicon universale (Ekkehardus Uraugiensis) (1100 - 1125), (p. 129, lin. 41)) [2411]

Basic Information
Keywords
ID 2411
Text Chronicon universale (Ekkehardus Uraugiensis) (1100 - 1125) Ekkehard of Aura
Quotation Cuius animam, ut sanctus Gregorius in dialogo scribit, solitarius quidam vir magnae virtutis apud Lipparam insulam vidit inter Iohannem papam et Simmachum patricium discinctum et discalciatum deduci et in ollam Vulcani demergi. Ante tamen, cum adhuc valeret, sed iam senior, convocans Gothos et gentis suae primates, Athalaricum, Amalsuindae filium vix decem annorum, regem constituit, exhortans suos, ut regem colerent, senatum populumque Romanum amarent, principem Orientis placatum semper et propicium habere curarent. Quo defuncto, Gothi, ut precepit Theodericus, Athalaricum cum matre sua preficiunt regno, hoc quod preceptum erat custodientes, quam diu Athalaricus et mater eius vivebant, qui pene per octo annos regnabant.
Translation
Quotation source (p. 129, lin. 41)
Associated use case(s)
Comment