Quotation |
Transacta post haec media quadragesima, convenientibus universis Apuliae, Campaniae, Siciliae,
Tuscaniae totiusque simul Italiae presulibus, ultramontanorum autem quam plurimorum patrum
legatis, synodus magna Romae est habita, ubi preter antiqua patrum instituta more solito reverenter
confirmata, etiam sepedictum nostri temporis scisma inter precipuas hereses computatur, ac perpetuo
cum suis auctoribus atque sequacibus anathemate huiusmodi subscripta professione condemnatur:
Anathematizo omnem heresim, et precipue eam quae statum presentis aecclesiae perturbat, quae
docet et astruit, anathema contempnendum et aecclesiae ligamenta spernenda esse.
Promitto autem oboedientiam apostolicae sedis pontifici domno Paschali eiusque successoribus sub
testimonio Christi et aecclesiae, affirmans quod affirmat, et dampnans quod dampnat sancta et
universalis aecclesia. Ibi etiam quam sententiam in imperatorem vel patricium Romanum Heinricum
idem apostolicus Paschalis promulgaverit, nos quoque inter innumeras diversarum gentium catervas
proxima coena Domini in aecclesia Lateranensi ab ipsius ore didicimus; nimirum postquam 8. Kal.
Octobr. maris fluctibus Ioppe traditi, Romae sumus per Christi gratiam predicta maiori ebdomada
introducti. |