Stelle Vnde spes est in Domino ut uocifer...; (Epistularium Iohannis Sarisberiensis (Epistulae Iohannis et quorundam aliorum contemporaneorum) (1136 - 1180), Ep. 242 (p. 472, lin. 10)) [2418]

Basic Information
Keywords
ID 2418
Text Epistularium Iohannis Sarisberiensis (Epistulae Iohannis et quorundam aliorum contemporaneorum) (1136 - 1180) Anonymous - Other John of Salisbury
Quotation Vnde spes est in Domino ut uociferantibus tubis sacerdotalibus in proximo corruat et Iherico, et regnum proprio sanguine adquisitum optineat triumphator Iesus et in pace possideat quod sui iuris est sponsus et custos ecclesiae Christus. Cum enim Romanus pontifex per patientiam Teutonicum tyrannum diutius expectasset ut uel sic prouocaretur ad poenitentiam, et scismaticus, abutens patientia eius, peccata peccatis adderet iugiter ut error in amentiam uerteretur, uicarius Petri, a Domino constitutus super gentes et regna, Italos et omnes, qui ei ex causa imperii et regni religione iurisiurandi tenebantur astricti, a fidelitate eius absoluit, et Italiam fere totam a facie furentis et praesentis tanta felicitate et celeritate excussit ut in ea nichil habere uideatur nisi tortores, quos euitat interdum, et angustiarum, quas euitare non potest, iuge supplicium. Abstulit ei etiam regiam dignitatem ipsumque anathemate condempnauit, et inhibuit auctoritate Dei ne uires ullas amodo in bellicis congressionibus habeat, aut de Christiano aliquo uictoriam consequatur aut alicubi quiete et pace gaudeat, donec fructus poenitentiae condignos operetur; in quo secutus est exemplum Gregorii septimi, decessoris sui, qui nostra aetate Henricum imperatorem ecclesiae priuilegia conuellentem deponens in concilio Romano simili sententia condempnauit.
Translation
Quotation source Ep. 242 (p. 472, lin. 10)
Associated use case(s)
Comment