Stelle Irradiatus quoque vir beatissimus...; (Historia Remensis ecclesiae (948 - 952), Lib. 1, Cap. 13 (p. 88, lin. 19)) [2421]

Basic Information
Keywords
ID 2421
Text Historia Remensis ecclesiae (948 - 952) Flodoard of Reims
Quotation Irradiatus quoque vir beatissimus Remigius, ut exterius, veteris exemplo legislatoris, vultus illustratione, ita multoque magis interius divini fulgoris illuminatione, spiritu prophetico, que ipsis vel eorum forent eventura prosapie, traditur predixisse: quomodo videlicet eorum posteritas regnum nobiliter esset propagatura, ecclesiam quoque Christi sublimatura Romanaque dignitate vel regno potitura et victorias contra impetus aliarum gentium perceptura, si non a bono degenerantes salutis viam forte relinquerent et, quibus deus offenditur, scelera consectati pestiferorum viciorum laqueos incurrerent, quibus regna subverti atque de gente solent in gentem transferri. A domo denique regis eundi ad baptisterium via preparatur, vela cortineque appenduntur, hinc inde platee sternuntur, ecclesia componitur, baptisterium balsamo ceterisque odoramentis aspergitur tantamque dominus populo gratiam subministrabat, ut odoribus se paradisi refoveri gauderet.
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 13 (p. 88, lin. 19)
Associated use case(s)
Comment