Stelle Ego Ludwicus imperator augustus st...; (De investigatione Antichristi (1160 - 1162), Cap. 71 (p. 390, lin. 11)) [2430]

Basic Information
Keywords
ID 2430
Text De investigatione Antichristi (1160 - 1162) Gerhoch of Reichersberg
Quotation Ego Ludwicus imperator augustus statuo et concedo per hoc pactum confirmationis nostre tibi, beato Petro principi apostolorum, et per te vicario Pascali summo pontifici et successoribus eius in perpetuum, sicut a predecessoribus vestris usque nunc in potestate vestra et dicione tenuistis et disposuistis civitatem Romanam cum ducatu suo et suburbanis atque viculis omnibus et territoriis eius montanis atque maritimis litoribus et portubus seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis ac villis in Tuscie partibus. Idem: Quando divina vocatione huius sacratissime sedis pontifex de hoc mundo migraverit, nullus ex regno nostro aut Francorum aut Langobardus aut de qualibet gente homo sub nostra potestate constitutus licentiam habeat contra Romanos aut publice aut privatim veniendi vel electionem faciendi, nullusque in civitatibus aut territoriis ad ecclesie beati Petri apostoli potestatem pertinentibus aliquid malum propetrea facere presumat, sed liceat Romanis cum omni veneratione et sine qualibet perturbatione honorificam suo pontifici exhibere sepulturam et et eum quem divina inspiratione et beati Petri intercessione omnes Romani uno consilio atque concordia sine aliqua promissione ad pontificatus ordinem elegerint sine qualibet ambiguitate et contradictione more canonico consecrare et dum consecratus fuerit, legati ad nos vel ad successores nostros reges Francorum dirigantur, qui inter nos et illum amiciciam et caritatem ac pacem socient. Ex his, inquiunt Romani, augustorum concessionibus claret pietas ipsorum et obedientia in Dei legibus, siquidem concessione sibi contra ecclesiasticas regulas a Romanis pontificibus facta non solum abuti, sed nec uti voluerunt; quin potius privilegiis iniquis renuntiantes pontificales electiones canonice libertati restituerunt.
Translation
Quotation source Cap. 71 (p. 390, lin. 11)
Associated use case(s)
Comment