Quotation |
Hic sanctus Bruno, qui et cognomento Bonifacius dictus est, de castro Querenvorde oriundus, sicut
pater eius Bruno dicebatur, mater Yda, frater Gevehardus, prius quidem Sancti Mauricii
Magdeburgensis canonicus, postea vero in pallacio regio assumptus, sed fugiens seculum cum deliciis
suis, ut sibi lucrificaret Christum, apud Ytalie heremum cum beatis consociis Benedicto atque Iohanne
in monastica religione perfectissime conversatus, deinde a Romano pontifice ad regem Hinricum et
archiepiscopum Daghenonem directus, ab ipso archiepiscopo in archiepiscopum gencium est
consecratus; quibus dum fidem Christi predicaret, ab ipsis gentibus est martirizatus, sicut indicat liber
gestorum eius.
11. Ipse autem cesar Otto postquam de Italie, immo totius Europe gentibus gloriosissime triumphavit
et Romane rei publice dignitatem excellentissime sublimavit, ut testatur predictus papa Iohannes, a
quo vocatus et descriptus est tercius post Constantinum et Karolum augustorum augustissimus: ipse,
inquam, tandem dilectam Saxoniam revisens, dominicam palmarum in sua Magdeburg, post
constitutionem archiepiscopatus primam et heu! ultimam sue presentie sollempnitatem cum
venerabili Adelheide imperatrice et filio equivoco imperatore celebravit. |