Quotation |
De temporibus quoque conditarum eadem constat ratio, ut quorum auctores nesciuntur, et tempora
sileantur; preter quod inter antiquiores et nobiliores urbes Atrebatum nomen optinere, si quis historias
Iulii Cesaris retexuerit, non ignorabit.
Hic namque postquam totius poene orientis orbem Romano subiugasset imperio, regesque gentium
tributarios fecisset, videns quod ei incerta bellorum prosperavissent, occidentales quoque regiones suo
imperio adiungere meditabatur.
Unde superatis Alpibus, Gallisque ad deditionem coactis aut gladio trucidatis, forte Atrebatum, quae
supererat in extremis Galliae finibus, septus militaribus copiis devenit. Cui cum cives, Comeo duce, viro militiae veteris stipendiis egregio et gentis suae et patriae salute
ferventissimo, resisterent: indignatus, quod Romanae potentiae resistere auderent, cui extrema Indiae
paterent, Assyrius atque Aegyptius parerent, Macedonia et omnis Palestina regio serviret, Scotia, quae
nihil terris debebat, atque Saxonia inaccessa paludibus et inviis septa regionibus, iam tremebat,
postremo omnia subiecta erat, nisi quae nimio aestu aut gelu invia sunt, et ideo extra Romanum
imperium, quia eadem extra humanum usum, - super his indignatus, vehementius obsidioni incubuit.
Conflictum promptissime ab utraque parte, donec memoratus Comeus, Romani principis
fortitudinem sustinere non valens, cum civibus ad deditionem cogeretur. |