Stelle Gregorius episcopus servus servoru...; (Registrum epistolarum (Gregorius VII) (1073 - 1083), Epp. sel. 2/2 (p. 351, lin. 28)) [2445]

Basic Information
Keywords
ID 2445
Text Registrum epistolarum (Gregorius VII) (1073 - 1083) Pope Gregory VII
Quotation Gregorius episcopus servus servorum Dei omnibus episcopis et viris nobilibus cunctisque tam maioribus quam minoribus in insula Corsica consistentibus salutem et apostolicam benedictionem. Scitis, fratres et karissimi in Christo filii, non solum vobis, sed multis gentibus manifestum esse insulam, quam inhabitatis, nulli mortalium nullique potestati nisi sanctae Romanae ecclesiae ex debito vel iuris proprietate pertinere et quod illi, qui eam hactenus violenter nichil servitii nichil fidelitatis nichil paenitus subiectionis aut oboedientiae beato Petro exhibentes tenuerunt, semetipsos crimine sacrilegii et animarum suarum gravi periculo obligaverunt. Cognoscentes autem per quosdam fideles nostros et vestros amicos vos ad honorem et iustitiam apostolici principatus, sicut oportere cognoscitis, velle reverti et diu subtractam ab invasoribus iustitiam beato Petro vestris temporibus vestrisque studiis rediberi, valde gavisi sumus scientes vobis hoc non solum ad presentem sed etiam ad futuram provenire utilitatem et gloriam.
Translation
Quotation source Epp. sel. 2/2 (p. 351, lin. 28)
Associated use case(s)
Comment