Quotation |
Haec autem omnia ad id premissa noveritis, quia petitis in litteris vestris, ne adversus privilegium,
quod ab hac apostolica sede vos habere fatemini, cogamini nisi soli michi aut Romanis legatis super
obiectis quibuslibet respondere.
Quodsi vos Romanos legatos intelligere videremini quoslibet cuiuslibet gentis, quibus Romanus
pontifex aliquam legationem iniungat vel, quod maius est, vicem suam indulgeat, et laudaremus sane
petita et petitis annueremus.
Sed quia premittendo "Romanis" continuo subiungitis "non ultramontanis", ostenditis vos tantum eos
velle Romanos habere legatos, qui vel Rome nati vel in Romana ecclesia a parvulo edocati vel in
eadem sint aliqua dignitate promoti. |