Quotation |
Fateor vero, et omnibus credibile est, huic tanto gentem istam deum reservasse negotio, presertim
cum pro certo noverimus quia ex quo fidei signum, beato Remigio tradente, sumpserunt, nullius
umquam perfidiae suscipere contagium vel ad horam adquieverunt, quo vix aut nullo modo nationes
aliquae mundae manserunt.
Hi sunt qui, dum adhuc sub errore gentili positi Gallorum, sed Christianorum, arva pugnaci
intentione subigerent, nemini umquam pro Christi fide aut penas intulerint aut mortem, sed eos, quos
Romana severitas ferro ignique punierat, auro argentoque recondidit, gemmis electroque contexit
ingenita liberalitas gentis.
Nec solum intra se passos his honoribus contendit ambire, sed de Hispaniis aut Italia seu quibuslibet
gentibus advectos tantae desiderio affectionis excoluit, ut martirum seu confessorum, quos tantopere
servat, amor et celebrem reddiderit fideique irremisso tenore donaverit, ad extremum huius
Iherosolimitanae victoriae triumphis extulerit. |