Stelle Quae omnia non solum ex gentium hi...; (Historia de duabus civitatibus (Chronica) (1143 - 1146), Lib. 3, Cap. 2 (p. 137, lin. 4)) [2502]

Basic Information
Keywords
ID 2502
Text Historia de duabus civitatibus (Chronica) (1143 - 1146) Otto von Freising
Quotation Quae omnia non solum ex gentium historiis, sed et ex visione Danielis, ubi de regnis austri et aquilonis loquitur, et expositione Ieronimi in eundem prophetam melius cognoscuntur. Unde duae hae civitates, cum processu temporis ecclesia a primitivis patribus secundum distributionem gentium ordinaretur, tanquam post Romanam urbem dignissimae, ad ipsius instar urbis solae patriarchales sedes habere meruere. Constantinopolitana siquidem et Hierosolimitana postmodum crescente ecclesia, altera ob imperii sedem, altera ob sanctum sepulchrum et antiquum illud ac toti orbi venerabile Domini templum, patriarchales sedes permissione patrum sortitae sunt.
Translation
Quotation source Lib. 3, Cap. 2 (p. 137, lin. 4)
Associated use case(s)
Comment