Stelle Et erit sicut somnium uisionis noc...; (De gloria et honore filii hominis super Matheum (1125 - 1127), Lib. 11 (lin. 193)) [2563]

Basic Information
Keywords
ID 2563
Text De gloria et honore filii hominis super Matheum (1125 - 1127) Rupert of Deutz
Quotation Et erit sicut somnium uisionis nocturnae, multitudo omnium gentium quae dimicauerunt contra Arihel et omnes qui militauerunt et obsederunt et praeualuerunt aduersus eam, et sicut somniat esuriens, ut comedat, cum autem fuerit expergefactus uacua est anima eius, et sicut somniat sitiens, ut bibat, et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit, et anima eius uacua est, sic erit multitudo omnium gentium quae dimicauerunt contra montem Sion. Ita miro modo puniendi ad puniendum uenerunt Romani, et dimicauerunt contra Arihel, materialibus armis, et ecce confusi sunt prophetae illi ex uisione sua nec licet iam eis operiri pallio saccino ut mentiantur immo captiui per omnes gentes, nec locum habent quo ad similiter mentiendum congregentur.
Translation
Quotation source Lib. 11 (lin. 193)
Associated use case(s)
Comment