Stelle Sicut ille nabuchodonosor tunc qua...; (De glorificatione trinitatis et processione spiritus sancti (1127 - 1128), Lib. 8, Cap. 5, Col. 165 (lin. 42)) [2564]

Basic Information
Keywords
ID 2564
Text De glorificatione trinitatis et processione spiritus sancti (1127 - 1128) Rupert of Deutz
Quotation Sicut ille nabuchodonosor tunc quamuis instabilis et inanis cognouit et confessus est filium dei. Dixit enim : ecce ego uideo uiros quatuor solutos et ambulantes in medio ignis et species quarti similis est filio dei sic et multo uerius multoque constantius romanum imperium tandem cognouit filium dei et nunc usque firmiter tenet tenendamque pronuntiat illam uocem confessionis beati petri: tu es christus filius dei uiui ita ut etiam ad confessionem istam compellat gentes caeteras et quodammodo dicit: a me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus et tribus et lingua quaecunque locuta fuerit blasphemiam contra deum sidrach misach et abdenago siue manifestius contra deum patrem et filium et spiritum sanctum dispereat et domus eius uastetur neque enim est deus alius qui possit ita saluare.
Translation
Quotation source Lib. 8, Cap. 5, Col. 165 (lin. 42)
Associated use case(s)
Comment