Keywords |
|
ID |
2565 |
Text |
De glorificatione trinitatis et processione spiritus sancti (1127 - 1128) Rupert of Deutz |
Quotation |
Quod ut euidentius fiat iam ordine accendendum est ad illam bestiam quartam sine nomine de qua sic
scriptum est: post haec aspiciebam in uisione noctis et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et
fortis nimis dentes ferreos habens magnos comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis
conculcans. Quomodocunque regnum romanum bestia magna terribiliter atque mirabiliter dentibus magnis dentibus ferreis caeterarum gentium robur comederit atque comminuerit non adeo pertinuit ad illos
captiuos quorum uni haec reuelata per quorum unum haec nobis scripta sunt.
Cura enim erat illis tantum de genere suo cura erat spiritui prophetico de illis propter christum quinasciturus erat ex eodem populo. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 8, Cap. 16, Col. 176 (lin. 43) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|