Keywords |
- Region: Europa, [wurzel: europ]
- Ethnonym: Graeci, [wurzel: Graec]
- Ethnonym: Hiberi, [wurzel: Hiber]
- Ethnonym: Hispani, [wurzel: Hispan]
- Ethnonym: Itali, [wurzel: Ital]
- Ethnonym: Latini, [wurzel: latin]
- Ethnonym: Romani, [wurzel: roman]
- Ethnonym: Scythae, [wurzel: Scyth]
- Keyword: gens, [wurzel: gent]
- Keyword: lingua, [wurzel: lingu]
|
ID |
2566 |
Text |
De sancta trinitate et operibus eius (1113 - 1116) Rupert of Deutz |
Quotation |
Filii namque iafeth fuere septem: gomer a quo galathae et magog a quo scythae et madai a quo medi et iauan a quo iones qui et graeci unde et mare ionium dicitur et thubal a quo itali et hiberi qui et
hispani a quibus celtiberi et mosoch a quo cappadoces unde et urbs apud eos mazecha dicta est et
thiras a quo thraces quorum non satis immutatum uocabulum est.
Et in his cunctis paene gentibus graeca et latina lingua principatum obtinent altera uidelicet propter
sapientiam graecorum altera propter potentiam romanorum per quas et aperta sunt tabernacula sem
cunctis gentibus ad inhabitandum quia uidelicet per illas annitentibus multis translatoribus
scripturarum scientiam et perinde unius dei notitiam apprehenderunt.
Et iudaei quidem quibus illa tabernacula primum aedificata fuerant et nonnulli de ceteris quoque gentibus sem introierunt sed generationes iafeth quibus maxime europa possessa est habitando praeualuerunt. |
Translation |
|
Quotation source |
CM 21, In Genesim, Lib. 4 (p. 327, lin. 1823) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|