Quotation |
Audiverat enim iam dudum sanctitatis eius famam longe lateque vulgatam.
Veruntamen cum ad hoc perventum esset, ut mutuis colloquiis post sibi datos amplexus fruerentur, coepit Romanus pontifex percontari, quo rudis adhuc Germanorum fides religionis munimine fulciretur, utrumne gentibus novae eruditionis splendeat inextinguibilis lucerna divini respectus. Huic beatus antistes Bonifacius, cum de omnibus, quibus interrogatus fuerat, veram reddiderit
sententiam, in extremis fassus est hoc sibi maxime fore veniendi negotium, ut Guirziburgense
oppidum diocesi suae vicinum episcopali munio sacraretur. |