Stelle Vel Dominus percussus fuit in unam...; (Anonymi In Matthaeum (801 - 900), Cap. 5, Vers. 39 (p. 56, lin. 38)) [2614]

Basic Information
Keywords
ID 2614
Text Anonymi In Matthaeum (801 - 900) Anonymous - Theology
Quotation Vel Dominus percussus fuit in unam maxillam, hoc est in illam humanitatem, quam accepit de nobis, sed heretici et persecutores habent sinistram, quia delaniant corpus Christi, id est ecclesiam, per illorum doctrinam prauam. Et aliter. De Paulo legimus, qui percussus fuit, quando stabat ante tribunal et dixit: Cesarem appello reliqua uel Ciuis Romanus sum, et iussit illum percutere et ille dixit: Percutiet te Deus, paries dealbate reliqua et respondit illi alius: Summum Dei sacerdotem maledicis?, respondit Paulus: Nesciebam, frater, quod princeps populi esset, tamquam si dixisset: Ego alium scio principem sacerdotum, pro cuius nomine ista susteneo, cui maledicere fas non est, cuius nomen odistis, <pro quo> non solum aliam maxillam praebere, sed mori paratus sum. Si ergo oportet dicere: Paratum cor meum reliqua, at uero ipse Dominus, qui haec docuit, primus impleuit.
Translation
Quotation source Cap. 5, Vers. 39 (p. 56, lin. 38)
Associated use case(s)
Comment