Quotation |
Que autem ecclesia vel abbatia a Romane sedis iugo extranea repperitur, cuius arbitrio ipsum celum ligatur et solvitur? Omnes namque ecclesie a pontificibus, imperatoribus et regibus vel quibusque fidelibus fundate sunt, Romanam vero sedem solus filius Dei fundavit et super Petri apostoli fidem erexit, cui etiam terreni simul et celestis inperii iura commisit, et illud verbum, quod condidit celum et terram, Romanam fundavit ecclesiam. Et ut ceteris omissis ad ea, de quibus sermo nunc agitur, veniamus, sicut apostolorum principes Petrus et Paulus Romanam ecclesiam suo sanguine consecrarunt, ita Casinense cenobium per beatum
Benedictum, qui Rome edoctus fuerat, et per cives Romanos Maurum et Placidum habuit
fundamentum.
Illud quoque vobis notissimum esse non ambigimus, qualiter eo destructo a Longobardis Casinensis
cenobii fratres iusta Lateranense palatium per centum triginta annorum curricula habitaverint et
demum Casinensem ecclesiam Romani pontifices Gregorius et Zacharias restruxerunt; que rursum a Sarracenis cremata iterum a sancto papa Agapito in monastico est ordine reformata. |