Quotation |
50.7.18 POMPONIUS libro trigensimo septimo ad Quintum Mucium. Si quis legatum hostium pulsasset, contra ius gentium id commissum esse existimatur, quia sancti habentur legati. Et ideo si, cum legati apud nos essent gentis alicuius, bellum cum eis indictum sit, responsum est liberos eos manere: id enim iuri gentium convenit esse. Itaque eum, qui legatum pulsasset, Quintus Mucius dedi hostibus, quorum erant legati, solitus est respondere. Quem hostes si non recepissent, quaesitum est, an civis Romanus maneret: quibusdam existimantibus manere, aliis
contra, quia quem semel populus iussisset dedi, ex civitate expulsisse videretur, sicut faceret, cum
aqua et igni interdiceret. In qua sententia videtur Publius Mucius fuisse. Id autem maxime quaesitum
est in Hostilio Mancino, quem Numantini sibi deditum non acceperunt: de quo tamen lex postea lata est, ut esset civis Romanus, et praeturam quoque gessisse dicitur. |